27.02.2021
16:41:54
06:21 | 17:15
17:22 | 07:17+
Fáza Mesiaca:
Spln 
Jarná rovnodennosť:   20.03.2021 22:37  
Afélium:   06.07.2021 ~ 02h  
 
Hanigovský hrad
Drevený kostolík v Hervartove
Drevinové zloženie
Majdan - Priehyby
Podbaranie - sedlo Lysá
Majdan - sedlo Čergov
Tokárne - sedlo Lysina
Kamenica - sedlo Ždiare
Ďurková - Minčol
Z histórie>Všeobecne 

Regestár pohoria Čergov

   
Prejsť na vyhľadávanie v regestári
 
5.6.1289 MOL, listina: DL 68763LAT1

...Petro filio Simonis de genere Thekule homine suo... possessionis Tarcha... Magistris Kokos... Bachamezey... Nene potoka... Prima meta incipit in capite cuiusdam fluvii Lubetyn appellati habentis ortum in monte vulgariter Scemene nuncupato, et per meatum eiusdem fluvii versus orientem descendit quousque pervenitur ad quandam viam magnam quae transit ipsum fluvium, qua itur de Bachamezey versus Plauch, ibi personaliter parvus Jordanus, et Comes Arnoldus cum filiis suis Theodorico et Jordano pro se, et fratribus eorum couimetanei ipsius possessionis, coram homine Domini nostri Regis et nostro antedictis cursui metarum jam dictarum consenserunt ac indicaverunt a capite ipsius fluvii Lubetyn, usque ad viam magnam praedictam, qua itur de Bachamezey versus Plauch veras metas esse Tharchenses deinde salit de ipso fluvio ad eandem viam magnam versus meridiem et tendit in ipso usque ad pratum praedictum, quod vulgariter Bachamezey vocatur. Inde progreditur versus meridiem inter ipsum pratum et sylvam usque ad finem ipsius prati, quosque pervenitur ad sylvam quandam, et ipsa sylva directe versus meridiem procedendo devenitur, ubi quidam rivulus cadit ad quendam alium rivulum Nene potoka vocatum, deinde per meatum ipsius rivuli versus meridiem protenditury et transit, quosque idem rivulus cadit in quendam fluvium Tharcza vocatum, in quo quidem loco Thodborius Herbordus, et Simon filii Theodorici pro se, et fratribus eorum aetantes personaliter coram homine Domini Regis, et nostro testimonio huic cursui metarum ab eo loco, ubi terminantur metae Comitis Arnoldi de Plauch scilicet ubi meta salit de fluvio Lubetyn ad viam magnam antedictam usque ad locum praedictum, ubi fluvius Nenepotoka cadit in Tharcham consenserunt, ac retulerunt, has esse veras metas Tarczenses. Deinde ascendit de ipso fluvio Tharcha ad modicam distantiam, et deinde salit de ipso fluvio versus meridiem inter duas aquas Dubou et Zech appellatas, et ibi sunt duae metae terrae, ab inde progreditur inter easdem aquas ad quendam collem, qui vulgariter Berch dicitur, ubi praedictae duae aquae oriuntur, inde ab ipso colle ascendit versus meridiem ad quendam montem altum, ubi Andreas filius Bodun, Thomas et Ledde filii Thekule pro se et filiis suis, et filiis fratris sui stantes personaliter coram homine Domini Regis et nostro testimonio cursui metarum a Tarcha fluvio antedicto, usque ad iam dictum altum montem consenserunt, veras has metas Tarcsenses fore asserentes, deinde ab illo monte transit ad sylvam per montes et valles et colles, quousque pervenitur ad quoddam pratum quod Zolonk vocatur, et in superiori parte illius prati est quidam monticulus, ubi quondam erat sessio cuiusdam Heremite a quo monticulo transit ad quendam fluvium Zolonk vocatum, et in eodem fluvio devenitur ad magnam viam, qua itur de Omnibus Sanctis versus Tarcham, deinde exit et procedit ad quendam rivulum alium, in quo versus occidentem ascendendo pervenitur ad unam metam terream, deinde ab illa meta procedendo, vergit ad sylvam, et transeundo per montes et colles versus occidentem pervenitur ad locum, ubi fluvius Tarcha habet ortum, inde procedit versus septemtrionem ad montem quendam, qui vulgariter Scemene nuncupatur, deinde versus occidentem transit per cacumen montis et postea in fine montis directe descendendo pervenitur ad caput fluvii Lubetyn antedicti ubi prima meta incipiebat, et sic metae ipsius possessionis terminantur...

Referencie na listinu:

Spišská kapitula vyslala kanonika Martina, v ktorého prítomnosti šľachtic Peter, syn Šimona z rodu Tekule ako kráľov človek uviedol Jána, Kokoša a ďalších ich bratov a synov Rikolfa do držby majetku Torysa. Po prevedení štatúcie kanonik Martin spolu so šľachticom Petrom podali o tom správu pre Spišskou kapitulou, ktorá vydala o tom písomné svedectvo 5. júna 1289. (Angelovič, Boleš, 2002, s.15-16)

Bachamezey sa spomína ako lúka: "...pratum...qui vulgariter Bachamezey nominatur...inter ipsum pratum et silvam usque ad finem ipsius prati..." (Boleš, 2002, s.24)




  1. Magyar Országos levéltár (MOL). Budapešť
    Magyar Országos levéltár (MOL). Budapešť
  2. Angelovič, J., Boleš, D.: Z dejín obce Lúčka. L.I.M. Sk, Prešov, 2002
    Angelovič, J., Boleš, D.: Z dejín obce Lúčka. L.I.M. Sk, Prešov, 2002
  3. Boleš, D.: Mesto Lipany (1312-2000). Vydavateľstvo Michala Vaška, Prešov, 2002
    Boleš, D.: Mesto Lipany (1312-2000). Vydavateľstvo Michala Vaška, Prešov, 2002
 
Prečítané: 119179x, publikované: 21.9.2019, posledná aktualizácia: 30.1.2021
Čergov na Facebooku
facebook
Vyhľadaj
Tipy
Naposledy pridané
Usadlosť Juraja Blaščáka, Baranie.
Náhodná fotografia
Aktuálny záber - Lysá
webCam
Podporujeme
Kúp si svoj strom
Pomoc pre Hanigovský hrad
RSS