|
Regestár pohoria Čergov | |
|
|
Prejsť na vyhľadávanie v regestári
24.6.1314 | Sedlák, 1980, s.516-517, listina: 1215 | LAT LAT | 2 |
Kategória: Metácia Obce a miestne názvy: Osoby a obce:
Praepositus et conventus de Iasov (Iazow) ad mandatum Karoli, regis Hungariae, referunt, quod Nicolaum, plebanum de ipso Iasov cum magistro Iohanne, notario regio speciali speciali ad reambulandam terraz, inter villam Scemmihaly et Vrkuta in comitatu de Sarus existentem, ad castrum regium Sarus vocatum
pertinentem miscrunt. Qui reversi retulerunt, quod eandem terram Paulo et Petro, filiis Andreae, filii Iute de
genere Thekule statuerunt metasque eius hoc ordine denotarunt: Prima igitur meta incipit a terra Petri, filii
Iacobi, ex parte orientis, ubi sunt due mete terree; abinde progrediendo versus meridiem transit unam viam
et circa eandem iungit metam terream. Deinde directe eundo pervenit ad quandam antiquam metam contra
ecclesiam beati Michaelis, circa quam ponit metam terream; abinde de monte descendendo transit viam
publicam et directe eundo pervenit ad Mortunpotoka et in portu ipsius facit metam terream; saliendo eam
inter bivium facit metam terream; deinde vero currit ad fluvium Tarcha et in portu ipsius facit metam
terream et cadit postmodum in ipsum fluvium et vadit in ipso contra meatum fluvii supradicti in bono
spacio; abhinc resiliet versus orientem ad quandam metam antiquam terream, [ubi et iungit metam
secundam terream. Abhinc autem vadit directe iterum ad Mortuapotoka et in portu ipsius facit metam
terream], ubi etiam cadit in aquam Lapispotoka vocatam et in eadem currit superius usque ad
longitudinem terre nominate et pervenit iterum ad terram Petri, filii Iacobi; saliendo de ipso ibi ad dextram
partem parum eundo facit metam terream, deinde ad metam Petri iamdicti, ubi eciam facit metam terream,
Deinde currit ad duas metas pristinas et sic per metas supradictas predicta particula terre, abscissa a villa
Vrkuta et Scemmihal circumdatur.
Referencie na listinu: ...uvedenie Pavla a Petra do vlastníctva... Podľa metácie sa táto zem nachádzala medzi dedinami Šarišské Michaľany a Orkucany. Presnejšie jej hranice siahali od Šarišských Sokoloviec ku kostolu Svätého Michala, až po Torysu, ktorú hranice prekročili a ich majetok obsiahol aj časť zeme južne za Torysou. Hranice majetku ďalej pokračovali k Orkucanom a odtiaľ hore k hranici Jakubovian a Šarišských Sokoloviec. (Smoroň, 2015, s.168-170)
|
|
|
- Sedlák, V.: Regesta diplomatica nec non epistolaria Slovaciae I. Veda, Bratislava, 1980
- Smoroň, M.: De genere Thekule. Vydavateľstvo Michala Vaška, Prešov, 2015
|
|
Prečítané: 525547x, publikované: 21.9.2019, posledná aktualizácia: 30.1.2021
|
|
Čergov na Facebooku
|
|
Naposledy pridané | |
Náhodná fotografia | |
Aktuálny záber - Lysá
|
|
|